라틴어 문장 검색

reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:3)
Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:1)
Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit et corrumpit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:2)
At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:1)
Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:8)
atque reliquam varietatem ex impedimentis et aberrationibus naturae in opere suo conficiendo, aut ex diversarum specierum conflictu, et transplantatione alterius in alteram, provenire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:7)
Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in iis, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:14)
sed per viam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:4)
Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cujus mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inventionem formarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:2)
metus anticipat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:18)
Neque excessum quidem capit, aberrationem autem patitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:8)
Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:3)
Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:7)
Dixit enim: " Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장4)
fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION